monumenta.ch > Plinius > sectio 228

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 228
{LXXXIII} ibi quidem nec vulpes ursive atque omnino nullum maleficum animal praeter phalangium. in araneis id genus dicemus suo loco. mirabilius in eadem insula cervos praeterquam in Cydoneatarum regione non esse, item apros et attagenas, irenaceos, in Africa autem nec apros nec cervos nec capreas nec ursos.